1499. Grant from Richard de Curzun to Thomas fil. Thome de 
Curzun of the whole vill of Ketelestun, with the advowson of the church 
and mill, etc., to hold by service of a knight's fee. 
(Kedleston.) The text is : —

Ric[ardus] de Curzun omnibus hominibus et amicis suis salutem. Sciatis me redd[id]isse et concessisse et recognouisse Thome fil. Thome de Curzun totam uillam de Ketelestun cum aduocacione Ecclesie et cum molendino et cum omnibus aliis pertinenciis que pertinent ad predictam villam de Ketelestun, tenendam de me et heredibus meis ille et heredes sui libere et quiete ab omni seruicio pro seruicio unius militis, saluo forinseco seruicio et inde homagium suum mihi fecit. His testibus, Hugone Bardolf, Magistro Rogero Arundel, Philippo fil. Roberti, Galfrido Haket, Justiciariis domini Regis apud Notingham anno decimo Regni Regis Ricardi et aliis baronibus et fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus, Willelmo filio Walkeline, Johanne de Boschuill, Willelmo de Ride- ware, Symone de Tuschet, Roberto fil. Walkeline, Willelmo de Godinton, Philippo de Derbi, Henrico Decano et pluribus aliis.
 

Advertisements